

Prophetia Jeremiae*
Caput 49: Versus 7
Ad Idumaeam.[RAB.]Tropologice Idumaea terrena et carnea delectatio, quae consurgit adversus spiritum, ut non faciamus ea quae sunt spiritus, et animam, etc., usque ad Cum enim spiritui caro subjecta fuerit, Idumaea transibit in Judaeam, et caro serviet rationi.